# Lamp. Hersf. Ann. 20

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann., 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/20

Inter haec viro Dei animum pulsavit memoria verbi, quod ei beatus Bonifacius, cum in Fresiam profectionem moliretur, supremo mestus digressu iniunxerat , videlicet ut virginem Christi Leobam, cum nature debitum exsolvisset, in Fuldensi monasterio tumularet . Hoc. eô impensius sollicitabat eum, quod illa in decrepitam aetatem vergebat, et ipsum de suae quoque mortis vicinia suspicio iam habebat. Et re vera, si ipse prior excessisset, superstites gravem ac intolerandum hunc habituri erant laborem, ut corpus hominis, licet clarissimi, per tanta terrarum spacia transveherent. Consulens itaque rerum difficultati, familiariter commonuit eam, ut in loca Mogontiae proxima concederet, hoc modo sui quandoque funeris curatoribus multum laboris remissura. Haud mora annuit illa monenti atque in locum cui nomen est Scoranesheim se contulit ibique paucarum religiosarum admodum mulierum contubernio utens, reliquam aetatem anterioribus annis haud imparem exegit. Caeterum uter utro prior miliciae suae stipendia expleverit maturiusque ad Christum emigraverit , haud satis compertum habemus. Nihil enim super his certi litteris inditum reperimus. Illud integra fide affirmaverim, quod in monasterium Fuldensê delata sit nec tamen unum cum ossibus beati Bonifacii sepulchrum , sicut ipse edixerat, occupaverit.

---

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip.
