Latin
22
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 22
Not analysed yet
Post traditum sepulture corpus beati Lulli sexagesimus iam fluxerat annus, et fratribus, qui tum temporis in monasterio Herveldensi divinas agebant excubias, incidit in animum, ut sacra ossa levarent et loco cęlebriori componerent. Cumque saxum quo sarcophacus tegebatur adhibita ingens religiosorum hominum vis amovisset, erat videre grande atque ab hominum memoria inusitatum miraculum. Corpus tanti temporis processu terra obrutum nullam senserat corruptionis iniuriam ; eam vultus honestatem, eam membrorum omnium dignitatem, eum vestimentorum quoque nitorem preferebat, ut ipsa eum die expirasse aut sopore pocius quam morte sepultum crederes. Sinistri tantum pedis caliculam vetustas absumpserat. Id fortuitum fuêrit, an aliquid secrecioris intelligentiae sensibus intuentium innuerit ,divini sit examinis; ego ita existimo, eos non sobrię, non mediocriter sapere, qni de rebus tam archanis adeoque ab humana scientia remotis temere sententiam dictitaverint. Igitur cum illud immani pondere saxum, quod operiendo corpori comparatum diximus, huc atque illuc volutaretur, forte manus fugit volutantium et fratri cuidam propter astanti –Gerhelm huic nomen erat –ita pedem contrivit, ut ossibus cum carne pariter comminutis, forma etiam pedis amissa, fedum ac miserabile spectaculum preberet circumstantibus. Hoc casu concussis omnium animis et merore amarissimo confectis ,inter manus fratrum tollitur atque in cellam infirmorum desperata sanitatis recuperatione defertur. Sed cito beatus Lullus hoc scrupulo merentium fratrum corda expedivit. Nocte proxima cum languidum sopor oppressisset, ita repente suus membris omnibus vigor rediit, ut ymnis quoque matutinalibus interesset, nulla tantae calamitatis ne cicatrice quidem superstite.