Latin
24
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 24
Not analysed yet
Erat matrona quedam in familia sancti Lulli nomine Raginswint, rebus familiaribus effuse effluens, sed cecitate oppressa, ipsas quibus effluebat opes ignorabat . Hanc suorum frequens exhortatio in eam fidem adduxerat, ut spe certissima conciperet se a beato Lullo incumbentis mali remedium posse consequi. Porte autem natalicius eius dies instabat. Ad quem celebrandum cum ipsa quoque populo, qui stipatus eo confluxerat, sociata occurrisset et osculum fixura –quod religioni ducitur apud populares animos –caput sacro altari applicuisset, visum recepit, et clausis diu oculis repente splendor illuxit non frustra sperati luminis.