# Lamp. Hersf. Ann. 24

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann., 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/24

Erat matrona quedam in familia sancti Lulli nomine Raginswint, rebus familiaribus effuse effluens, sed cecitate oppressa, ipsas quibus effluebat opes ignorabat . Hanc suorum frequens exhortatio in eam fidem adduxerat, ut spe certissima conciperet se a beato Lullo incumbentis mali remedium posse consequi. Porte autem natalicius eius dies instabat. Ad quem celebrandum cum ipsa quoque populo, qui stipatus eo confluxerat, sociata occurrisset et osculum fixura – quod religioni ducitur apud populares animos – caput sacro altari applicuisset, visum recepit, et clausis diu oculis repente splendor illuxit non frustra sperati luminis.

---

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip.
