Latin
4
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 4
Not analysed yet
Itaque cum sanctus Lullus se beato Bonifacio presentasset, gratissimum eius habuit adventum, non tantum in eo veneratus iura propinquitatis, qua ei, sicut est predictum, familiariter accedebat, quantum fidei fervorem, ingenii acumen, affluentissimam sanctarum scripturarum scientiam, de quibus rebus iam pridem ad eum fama detulêrat. Cumque aliquantis diebus eum apud se retinuisset et ex convictu domestico certiora iam cepisset experimenta conversationis eius et flagrantis in Deum animi, vir acris ingenii et verum caeli animal plenum oculis ante et retro intellexit hunc divinitus in Gallias destinatum, ut sibi iam in decrepitam aetatem vergenti onus pastoralis curae allevaret. Invitum igitur eum ad gradum presbiterii promovit. Alios tamen, quos habere poterat, industrios verbi ministros circumquaque ad evangelizandum gentibus rêgnum Dei transmisit. Hunc assiduo secum habuit et per omnia familiare sibi contubernium prestare voluit, quatenus suo specialius institueretur exemplo et iam nunc usu addisceret, quam strennue domo Dei preesse deberet.