# Lamp. Hersf. Ann. 5.10-16

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann., 5.10 to 5.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/5.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/5.10

Sed Hildericus iussu Zacharie Romani pontificis regni solio deturbatus atque in monasterium retrusus est, et Pippinus, qui more omnium retro maiorum suorum maior domus vel prefectus palatii ante vocabatur , eiusdem pontificis auctoritate rex declaratus et totius populi pronissimo favore rex appellatus est; sicque et nomen regium et cuncta regiae dignitatis insignia ab Hilderico ad Pippinum eiusque posteros concessere. Beatus ergo Bonifatius, adito Pipino rege, qui, ut dictum est, iam solus rerum potiebatur, cum frequens adesset multitudo principum tocius regni, quid mente instituisset, exposuit, omnes in commune consulere rogavit , ne quid detrimenti caperet aecclesia Dei; se quidem quo Dominus vocaret pergere, Deum vero pro se nitentibus nusquam abfuturum; idcirco confisi de eius adiutorio operam darent, ne denuo repullularent spuria vitulamina gentilitatis, quae ipse succiderat, neu bono semini, quod ipse seminaverat in agro dominico, zizania superseminaret inimicus homo. Post haec verba beatum Lullum manu apprehensum in medium deduxit et respiciens ad multitudinem quae circumstabat: 'En' inquit, 'habetis virum mea sententia dignum, cui meorum studiorum et meorum pro Christo certaminum hereditatem delegare possim. Hic mihi affinitate carnis iunctus, sed vinculo spiritus multo est coniunctior, pro eo quod mecum conversatus multo tempore certum et evidens mihi dederit spectaculum sanctitatis suae et optime secundum euvangelicam institutionem conversationis . Unde ego haut dubius de vestro assensu, ecce coram Deo et christo eius piissimo rege et sanctissimo vestro conventu iniungo ei pontificatum Mogonciacensem , quem hactenus per me ipsum administrabam. Ipse in his quae Dei sunt fungatur vobis vice patris, ipse me recessurum corpore, spiritu autem vobiscum semper mansurum, tam dignitate referat quam morum similitudine, ut carne mortuus in eius quodammodo vivam virtutibus'. Tum vero in faciem regis intendebat , quem Dominus unxit regem super funiculum hereditatis suae: 'Dilige hunc virum ut patrem, venerare ut Dei angelum, et regi regum, cuius favorem et pronissimam in te voluntatem tot iam victoriis expertus es, hanc vicissitudinem redde, ut servo eius ex animo conlabores in salutem et regimen sanctae aecclesiae.

---

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip.
