# Lamp. Hersf. Ann. 6.1-11

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann., 6.1 to 6.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/6.1

Deinde beatus Bonifacius assumpto secum archiepiscopo Lullo Thuringiam et Hassiam, item cetera quae inter Rhenum et Wiseram incoluntur loca peragravit , predia omnia, quae ipse Mogontiacensi aecclesiae industria sua adquisierat, ei demonstravit. Ipsum etiam cunctis qui in his regionibus fama et opibus eminentiores habebantur exquisitissimis verbis commendavit , obtestans eos sub invocatione nominis divini, ut ei in ecclesiastico regimine fautores adessent. Demum compositis rebus ex sententia, secretius, remotis, ut fertur, omnibus arbitris, eum conveniens: 'Semper', inquit, 'etiamsi privatus ageres, oportebat te circa religionem attento ac sollicito animo esse, inconcusso pectore pro castris Domini stare, nunquam commodum tuum cultui divino antehabere, postremo summa ope niti, ne quit tibi in divinis rebus subriperet desidia vel ex lassitudine oborta sacietas. Quanta, putas, harum rerum tibi nunc incumbit necessitas, cum positus sis columna in templo Dei, et toto cubito totum pene sanctae aecclesiae aedificium tibi videatur inniti? Vide, ne baculum arundineum te inveniat manus innitentium, quem in partem quamlibet pro libidine sua inflectat aura favorum popularium. Convictu meo familiarius caeteris iam diu perfruitus certissime nosti, quod nunquam blandiciis aut terrore principum infractus loco cesserim nec in causa Dei aliquando personam acceperim. Unde tibi relinquo aecclesiam Deo propicio et mêo post Deum studio florentissimam. Tu ecce coram Deo et sanctis angelis eius iureiurando a me obstrictus operam da, ne tantus labor meus incassum effluat, ne tua segnicies corrumpat meas felices pro Christo victorias, ne vinea dominica incultu viciata post uvas degeneret in labruscas . Proclivis est vita mortalium a virtutibus ad vicia, et idcirco, nisi attentius agas, nisi contra fluminis ictum pressius oblucteris, brevi post excusso freno a sobrietate christiana preceps referetur ad pristine gentilitatis spurcicias. Ego iam vitae presentis Stadium percurri. Quicquid virium in corpore habui bella dominica preliando detrivi.

---

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip.
