Latin
758
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 758
Not analysed yet
DCCLVIII. Bibbinus Saxonibus superatis tributum imposuit, ut CCC equos singulis annis per solverent. DCCXLII. IIII. II. Post quem Karlmannus et Pippinus, filii eius, ann. VI. regnaverunt. DCCXLIIII. VI. IIII. Inicium Fuldensis monasterii. DCCXLVI. VIII. VI. Sanctus Burgchardus ordinatur episcopus in Wirzeburg. DCCXLVII. VIIII. VII. Sanctus Wibertus migravit a seculo, quem sanctus Bonifacius de Brittannia advocavit sibi in solatium predicationis; et quia eo maior natu fuit, summa veneratione illum habuit. DCCXLVIII. X. VIII. Grifo fugit in Saxoniam. DCCXLVIIII. XI. VIIII. Idem reversus de Saxonia. . DCCL. XII. X. Pippinus decreto Zachariae pape per unctionem sancti Bonifacii archiepiscopi rex appellatur; et Hildiricus, falso vocatus rex, tonsoratus in monasterium mittitur. DCCLI. XIII. XI. Lantfridus mortuus est. DCCLII. XIIII. XII. Grifo obiit. DCCLIII. XV. XIII. Stephanus papa ad Pippinum veniens defensionem petit contra Haistolfum regem. DCCLIIII. XVI. XIIII. Stephanus papa duos filios Pippini, Karolum et Karlmannum, unxit in reges. DCCLV. XVII. XV. Sanctus Bonifacius martyrio coronatur. DCCLVII. XVIIII. XVII. Organum venit in Frantiam.