Latin
795
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 795
Not analysed yet
DCCXCV. Adrianus papa obiit in nativitate Domini. DCCXCVI. DCCLXXXII. IIII. XV. Karli comites occisi sunt a Saxonibus in loco qui dicitur Sundal. DCCLXXXIII. V. XVI. Hildigart regina obiit; cui Fastrad successit DCCLXXXVI. VIII. XVIIII. Sanctus Lullus archiepiscopus obiit; et Karolus ad Italiam venit. Malta quoque visa sunt prodigia; signum enim crucis in vestimentis hominum apparuit ,et sanguis de caelo terraque profluxit. DCCLXXXVII. VIIII. XX. Karolus Romam veniens ,Beneventum profectus est, monasterium sancti Benedicti adiit. Et eclipsis solis facta est. DCCLXXXVIIII. I. XXII. Constantinus solus ann. VIII, dies XII. Karolus subegit gentem Wilzorum. DCCXC. II. XXIII. Karolus perrexit in Pannoniam . DCCXCI. III. XXIIII. Karolus subegit gentem Avarorum. DCCXCII. IIII. XXV. Coniuratio Pippini contra patrem suum, quae per Faldolfum publicata est; unde et Pippinus attonsus in monasterium mittitur, ceterique omnes perditi, alii decollati, alii suspensi, miserabiliter sunt mortui; et ipsi Fardalfo datum est cenobium sancti Dionisii.