Latin
9
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 9
Not analysed yet
Quadam ergo nocte in lecto decubans, cum inter vigiliam et adultam quietem prima, ut aiunt, somni nebula oculos eius pressisset, vidit assistere sibi beatum Bonifacium stola pontificali ac vestimentis solito cultioribus amictum, vultu quoque ipso ac veneranda canicie quiddam divini splendoris preferentem. Obstupuit protinus terrore inopinato perculsus atque in eodem lumina defixus optutu, tacitus, quantum incumbentis formidinis articulus paciebatur, secum tractabat, ne forte sopor dormienti more suo vana somniorum spectacula preberet. At ille faciem, quam recognosceret, familiarius retegens, cum urbana quadam ac festiva hilaritate frontem contra intuentis oculos explicasset: 'En' inquid, 'frater dilecte, tempus exigit, ut promissis tuis fidem facias. Hodie Christo testimonium dicens cervicem percussori prebui, hodie triumphali pompa laureatum me caeli recepit palacium. Nunc ergo memor sponsionis, qua te presente Deo obligasti, moras omnes abrumpe, resides animae iam triumphantis exuvias require easque peregrinis regionibus ereptas, sicut pollicitus es, defer in monasterium Fuldense! Non frangat te arduum negotium, non moveat te iter asperum, non terreat te barbarae nationis atrox et crudele ingenium ; Deo auxilium ferente omnia tibi cedent prospere'. In haec verba visio pariter cum somno disparuit.