Latin
943
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 943
Not analysed yet
DCCCCXLIII. Sinodus ad Bunnam congregata est. DCCCCXXXI. XX. XI. Heinricus rex Abatritos subegit. DCCCCXXXII. XXI. XII. Heinricus rex fuit in Losicin. DCCCCXXXIIII. XXIII. XIIII. Heinricus rex in Wocronin cum exercitu fuit. DCCCCXXXV. XXIIII. I. Otto primus ann. XXVI. Magna sinodus fuit in Erpesfurt. Eodem anno Heinricus rex obiit; cui filius eius Otto successit. DCCCCXXXVI. XXV. II. Otto rex fuit in Herolfesfelt ; et aecclesia sancti Bonifacii exusta est. DCCCCXXXVII. XXVI. III. Eberhardus comes Heinricum filium Heinrici regis captum proiecit in vincula . DCCCCXXXVIII. XXVII. IIII. Eberhart et Sigibertus occisi sunt.