Latin
964 to 971
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 964-971
Not analysed yet
DCCCCLXIIII. Berngerus rex obsessus est in Monte Sancti Leonis ibique captus atque in Babenberg ductus est cum Willa uxore sua. DCCCCLXV. Otto imperator de Italia venit. Brun archiepiscopus obiit; cui Folcmarus successit. DCCCCLXVI. Otto imperator tercia vice Romam venit. DCCCCLXVII. Otto imperator misit legatos suos ad Willihelmum archiepiscopum et alios principes, ut Ottonem filium suum cum omni dignitate regali ad Italiam mitterent. Quem ipse suscipiens Romam perduxit, ut papa Iohannes posterior imperatorem faceret; quod et libenter fecit. DCCCCLXVIII. Willihelmus archiepiscopus obiit; cui abbas Fuldensis Hatto successit. Abbatiam vero suscepit Wernher. DCCCCLXVIIII. Hatto Mogontiacensis archiepiscopus obiit; cui Rutberdus successit. DCCCCLXX. Egilolfus Herveldensis abbas obiit; cui Grozberdus successit. DCCCCLXXI. Exustum est famosum templum in Dornburg.