# Lamp. Hersf. Ann. 977

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann., 977. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/977
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/977

DCCCCLXXVII. I. XVII. Basilius et Constantinus coronati sunt cum avo Constantino et patre Romanos. Domnus Otto imperator cum magno exercitu perrexit ad Beheim et maximam partem terrae illius concremavit . perrexit ad Beheimos et maximam partem terrae illius incendio concremavit. Ipse quoque Heinricus cum altero Heinrico invaserant Bazowam. Quod imperator ut audivit, festinato exercitum illo movit urbemque obsedit et Heinricum ducem ad suam gratiam recepit atque in Franciam perrexit.

---

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip.
