Latin
pr.1 to pr.28
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. pr.1-28
Not analysed yet
Prima aetas ab Adam usque ad Noe, continens generationes X, annos vero mille DCLVI. Quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio. Secunda a Noe usque ad Abraham, generationes similiter complexa X, annos autem CCXCII. In qua linguarum facta est divisio. A puericia namque homo incipit loqui posse post infantiam ; quae et inde nomen accepit, quia fari, id est loqui, potest. Tercia ad Abraham usque ad David, generationes XIIII, annos quoque DCCCCXLII continens. Et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matheus ab Abraham generationum sumpsit exordium. Quarta a David usque ad transmigrationem Babilonis, generationibus eque iuxta Matheum XIIII, annis autem CCCCLXXIII porrecta. De qua regum tempora ceperunt, quia dignitas iuvenilis regno est habilis. Quinta deinde usque ad adventum salvatoris in carne, generationibus et ipsa XIIII, porro annis DLXXXVIII extenta. In qua ut gravi senectute fessa malis crebrioribus plebs Hebrea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita ipsa tocius seculi morte finienda. Secula generationibus constant, et inde dicuntur secula, quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis alia succedunt, quorum decursus per generationes et regna ita scribitur. Prima aetas continet creationem mundi. Primo enim die Deus in lucis nomine condidit angelos. Secundo in firmamenti appellatione creavit caelos. Tercio in discretionis vocabulo speciem aquarum et terrae. Quarto luminaria caeli. Quinto animantia ex aqua. Sexto animantia ex terra et primum hominem Adam. Adam CXXX. anno genuit Seth, a quo filii Dei. Seth anno CV. genuit Enos, qui cepit invocare nomen Domini. Enos anno XC. genuit Cainan. Cainan anno LXX. genuit Malalehel, qui interpretatur plantatio Domini. Malalehel anno LXXII. a genuit Iareth. Iareth anno CLXII. genuit Enoch c. Hunc nonnulla divin a scripsisse Iuda apostolo testante comperimus.