Latin
pr.202 to pr.257
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. pr.202-257
Not analysed yet
Vespasianus annis X. Huius anno secundo Titus Ierosolimam subvertit, templum solo stravit post annos primae aedificationis mille LXXXVIIII, dominicae autem incarnationis LXXI. Titus annis II. Hic facundus et pius fuit. Domicianus annis XVI. Iohannes apostolus in Pathmos relegatur. Nerva anno uno. Iohannes Ephesum rediit et evangelium scripsit. Traianus annis XVIIII. Symeon Ierosolimorum episcopus crucifigitur, et Iohannes apostolus requiescit, Adrianus annis XXI. Aquila interpres oritur. Anthonius Pius annis XXIIII P. Valentinianus et Marcion heretici agnoscuntur. Anthonius minor annis XVIIII. Montanus Catafrigarum auctor oritur. Commodus annis XIII. Theodocion interpres apparuit. Elius Pertinax anno I. Nihil historiae habet. Severus Pertinax annis XVIII. Symachus interpres agnoscitur. Antoninus Caracalla annis VII. Quinta editio Ierusalem invenitur . Macrinus anno I vel Marcus Aurelius Antoninus annis IIII. Sexta editio Nicapoli reperitur, et Sabellius infelix oritur. Alexander annis XIII. Origenes Alexandriae claruit. Maximianus vel Maximus annis III. Hic persecutus est christianos. Gordianus annis VII. Fabianus episcopus Romae claruit. Philippus annis VII. Hic primus imperator christianus fuit. Decius anno I. Anthonius monachus oritur. Gallienus et filius eius Volusianus annis II. Novatiana heresis oritur. Valerius cum Galieno annis V. Ciprianus et Cornelius martirio coronantur. Claudius annis II. Iste Gothos ab Illirico expulit. Aurelianus annis V. Hic etiam persecutus est christianos. Tacitus annum I. Probus annis VI. Manicheorum heresis oritur. Carus annis II. Iste de Persis triumphavit. Diocletianus et Maximianus annis XX. Isti divinis libris exustis vastari aecclesias, affligi et interfici christianos iusserunt. Maximinus filius Maximiani, Severus et Galerius anno I. Constantinus annis XXXI. Cuius XVI. anno Nicena sinodus congregatur, dominicae incarnationis anno CCCXVIII. Constantius et Constans annis XXVII. Reliquiae sancti Andreae sanctique Lucae evangelistae Constantinopolim transferuntur ,et Antropomorfitarum heresis oritur. Per idem tempus Athanasius et Maximinus Treverorum archiepiscopus atque Hylarius doctrina et fide clari habebantur.