Latin
1.13 to 1.23
Lampert of Hersfeld, Lamp. Lib. de inst. Herveld. eccl. 1.13-23
Not analysed yet
Memento, Domine, filiorum Edom, qui dicunt: 'Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea'. Ob quod suggestioni eorum pravae, conspirationi rei publicae atque ecclesiasticae paci contrariae, assentiri periculosum ducimus . Maximam autem violentiam patimur ab his qui defensores esse debuerant aecclesiae nostrae, quorum officium erat ex adverso adscendere et murum pro domo Israhel opponere, qui, ut sufficerent pro castris Domini stare et preliari bella Domini, aecclesiae sunt opibus locupletati. Sed avaricia cum inferno numquam dicit: 'Sufficit'. Etenim acceptis, quae iure illis advocaturae competunt, beneficiis, una etiam quae in nostros usus illis patrocinantibus debebantur, vindicant instinctu avariciae et devorant plebem tuam, Domine, sicut escam panis, nihil agentes de nostra salute, eo quod nostrae professionis non sit iniuriae obviam ire. Sed mihi vindictam ,et ego retribuam, dicit Dominus, et: Qui tangit vos, tangit pupillam oculi meam. Nunc iam tempus flagitat, quid hoc sibi velit exordium ,exponi. Scribere disposui non ostentandi, sed exercendi causa ingenii, nec scientiae, quae inflat, sed; caritatis gratia, quae aedificat, quaecumque ad animum recurrunt eorum, quae olim me contigit super statu monasterii nostri vel legisse vel a probatissimis viris audisse, quaeque etiam ipse expertus sum, sedens cum Iheremia et flens casum et, ut ita dicam, excidium patriae meae. Ad quod studium me dormitantem vestra, si recolit, paternitas sepenumero excitare curavit; sed timidum me filiumque diffidentiae tandem ad audendum perpulit laeta cuiusdam Fuldensis abbatis historia subtiliter memoriae commendata, quamquam nec ea facundia nec ea mihi copia suppetat tam subtiliter enarrandi res partim oblivione, partim temporum prolixitate procul a memoria relegatas et ideo absque ambiguitate minus auctoritatis habituras. Ad hoc me accendunt studia rerum moderno tempore gestarum, quamquam sciam me ad has describendas minus idoneum. Quas tamen plerasque pro opibus ingenioli mei heroico metro strictim comprebendi .