Latin
2.1 to 2.11
Lampert of Hersfeld, Lamp. Lib. de inst. Herveld. eccl. 2.1-11
Not analysed yet
Sancto Bonifacio Mogontiacensi episcopo per martirii gloriam consummato beatus Lullus, qui ei in episcopatu successit, omnem operam suam, sicut ei, cum adhuc rebus humanis interesset, pollicitus fuerat, in locum Fuldensem intendit. Itaque fratres frequentius invisebat eorumque animos super decessu beati Bonifacii anxios verbis ad consolandum exquisitissimis refovebat; ubicumque res posceret, aderat, inopiae rei familiaris supplementum affatim prebebat, periculum, si quod forte immineret, propulsabat, omnia postremo liberalis atque indulgentissimi patris officia inpensius amministrabat. Verum ea longe aliter quam ipse spe concepisset cessere. Non solum enim his rebus nullum favorem, nullam eorum benivolentiam sibi conciliabat, verum etiam cunctorum ibi degentium gravissima in se odia suscitabat. Igitur post multos sudores irrita spe exhaustos, post diuturnam deliberationem, tandem victus rerum asperitate, totam ab incepto intentionem revocavit, contestatus viventem in Christo spiritum beati Bonifacii, voluisse quidem se preceptis eius, quibus ei locum illum inpensius commendaverat ,parere, sed vi ac iniuria fractum loco cedere. Herveldense deinde solum melioribus profecto auspiciis occupare aggreditur; in hunc locum omnes suas copias dedita opera coegit, tantas rerum inpensas alieno fundamento sine fructu acquisitas hinc cum fructu insumere parat. Qui et acriore vi eius rei gratia ceptis incubuit, ut fractum priori adversitate animum sequenti rerum successu restitueret. Nec spem fefellit eventus. Nam brevi temporis processu Herveldense nomen in immensum gloriae et magnitudinis culmen evaserat. Opibus siquidem, agris ac familiis necnon aedificiis magis magisque in dies augebatur, partim studio beati Lulli, sapientis admodum viri, partim liberalitate principum tocius regni, qui pio eius desiderio ope summa omnes annitebantur. Ea etiam causa opes monasterii non minimum auxerat, quod frequentes eo confluebant homines celebris in seculo et famae et familiae, qui venditis rebus familiaribus precia earum afferebant et secundum instituta primitivae aecclesiae ea substernebant pedibus apostolorum Simonis et Thathei.