Latin · ~1 min
Poem insulsus
Landor, Dry Sticks Fagoted, 1858 insulsus
Not analysed yet
INSULSUS
Sunt qui carere non putant sale: id quidem
Non diffitebor; purum enim atque candidum
Lacrymis liquere sensimus: restat domi
Quo defricandi sunt ii aemuli nigrum.