Latin · ~2 min
Poem turres
Landor, Dry Sticks Fagoted, 1858 turres
Not analysed yet
TURRES HEIDELBORGAE
PULCHRE DEPICTAE
Dona paras (ea dona mihi!) quae Rhenus eunti
Obtulit, haud alia sic referenda manu.
Explicuit veteres arces turresque rubentes
Sole cadente tibi; sol tibi sistit iter.
Sistit iter tibi sol; sistet fugitiva iuventus;
Credo equidem tecum cuncta manere velint.
Quae quondam adspexi, optavique revisere nunquam,
Aspiciam his oculis, O Rosa, teque simul.
Siquid erat vitae quod amem meminisse peractae,
Non sinis immemorem; non sinis esse senem.