# Poems of 1795 ad

Landor, Poems of 1795, Poem ad. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/landor/poems-of-1795/ad

II
AD AMICUM
Faustam se mea Musa praedicabit
P * * * ! tibi: namque liberari
Orbem vidit iniquitate regum:
Faustam quod meminit duces Britannum
Horrentes scelus, ac sacro pavore
Perculsos, remeasse ab Occidenti!
Nolebantque diutius manere
Hostes fratribus, Innocentiaeque
In templo, emeriti! manus lavabant.
Nuper, laeta, refrigerantis Arcti
Reges undique, Satrapasque Regum,
Collectos ut acerba fata ferrent
Gallis, vidit inermibus repelli.
En! ut omnia damna, quae parabant
Genti magnanimae, sibi irruere.
En! ut ridiculum iacent; ut hoste
Conculcantur inutiles coronae!
En! quae non poterant suis saluti
Servis esse, malum aut diem fugare,
Procuduntur imagines Deorum.
Nos, qui talia vidimus, potimur
Vitae muneribus, cupiditatum
Expertes; tamen est quod haud Silebo,
Et quo se mea Musa praedicabit
Faustam non habet, aut cupit, Patronum.

---

Landor, Poems of 1795. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/landor1795.html.
