Latin · ~7 min
Lines 1.3-1.49
Landor, Simonidea, 1806 1.3-49
Not analysed yet
Solus, aetate studiisque provectiorum, neminem flagris eius subieci. Neglegentiorem satellitem maiestas eius aegerrime tulit. Nocte intempesta aliquando excubui, libros terens quos interdiu neglexeram; dies enim saepenumero, venando consumebam, aut fundam iaciendo, aut pugnis agrestibus conserendo manus. Haec per se ipsa non tam ingrata erant Jamesio miti homini, at qui puerorum audacia, nec non protervitate quadam, mire delectatus esset quam quod leges eius institutaque pili facere videremur. Tum toga correpta, tum frons adducta; tum Clodios nos et Catilinas insecutus est, ultimoque supplicio adfecit. Me schola nec opinantem, neque admonitum dimisit; nihilominus eum Uptonae agentem adii, et dexteram ipse ultro ac bene receptus obtuli.
ODE
BELLUM HORTATUR
Quid morae nectis, miser heu Britanne!
Quid? fidem speras ubi Gallus hostis?
Vae reclinantis pudeat! tuorum
Immemor audis?
Surge; quid cessas? patiare Corsum,
Ut Canopeio cumulata campo
Arma proiecit, rapere insolentem
Pace sub ipsa?
Forsitan caros nimium penates
Respicis: caros tueamur armis.
Quid licet Romae Fabius morando
Restituit rem:
Nonne pugnando potiora gessit
Miles in Gallos, male perduelles:
Nonne rivalem tuus occupavit
Dignior aulam?
Nonne pugnando potiora gessit
Marlburus, campos repetens Batavos;
Nonne, cum lenta sanie fluebat
Turbidus Ister?
Quis fuit nescis, ubi vis Iberum
Fracta per Calpes freta tunderetur,
Qui retrectantes laniata membra
Classe recepit?
Nec minor, iam nunc, domitor tridenti
Fultus est Nelso: quoties sub illo
Horruit vastum pelagus, regente
Fulminis iras!
Littori vinctas Phario carinas
Vidit, et ridens Agite o Britanni
Clamat: irrumpunt; superantque malos
Non sua signa.
Nullus invisos tacui tyrannos,
Nullus ultores patriae tacebo:
Improbum damno, celebrarem honestum
Napoleonem.
At suis nunquam sociis venenum
Miscuit Gangi Bromius, neque arcum
In quiescentem Pythius tetendit
Delon Apollo.
Caucasus portas Libanusque sylvas
Alpium pandit domino irruenti:
Concidunt urbes: Ptolemäïs hosti
Sola resistit.