# Simonidea, 1806 ad.1-52

Landor, Simonidea, 1806, Lines ad.1-ad.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/landor/simonidea-1806/ad.1

AD FRATREM
Ibis inaccessas ubi porrigit insula rupes,
Et fremit adversum nautis hyemalibus aequor;
Ibis, at haud solus, frater, comitante camaena:
Nec, mihi crede, potest adeo gens effera victum
Quaerere naufragiis; ea, quae tentoria regis
Visere vere solet, rogitantem audire loquelam,
Formosasque procul percurrere nomine natas.
Barbarus esse velit, vel hiarit vivere rapto,
Qui tales assuetus amet spectare puellas
Litore ludentes udo, dum largior unda
Volvitur; inde simul manibus prorumpere nexis
In fremitum fluctus, caecoque resurgere saltu,
Virgatasque comas quatere atque immittere collo!
Cervices amplexa reluctantesque lacertos
Lympha nitens irrorat, amabiliterque susurrat
Sub pede pallenti, sub respirante labello,
Argutoque petit superantia pectora planctu.
Anne putas isti praecordia ferrea genti
Posse manere diu, aut laribus violenta parare?
Parva quidem Fortuna tulit tibi munera frater,
Attamen ampla satis sapientibus: hortus, agellus,
Obscuroque sedens stabuli gallina tigillo,
Non absunt, viridique librorum capsula velo.
Ergo intende animum studiisque assuesce severis,
Nec, quod uterque nimis cuperemus, inertibus horis
Indulge; non tempus adhuc: Labor otia ducat,
Inque toro quem stravit amet recubare Voluptas.
Ante dies istos veniet, modo venerit, hostis,
Seraque decernet vindex certamina Mavors.
Tunc erimus comites, altaque sedebimus umbra
Sub scopulis, raso nisi vertice rarior ulmus
Invitet, gelido contexens pascua musco,
Mollia tunc folium super amplum fraga rubescant,
Tunc festa teretes patera volvantur olivae,
Baetica secretis emergat testa cavernis,
Et cano vitreis hebetetur purpura rore.
Interea modicos foveasque colasque penates,
Nec cupias maiora; solent maiora nocere.
Ipse quidem, fateor, licet aurea secula Thermis
Degimus, exarsi quondam, impellente iuventa,
Esse aliquid patriae et memorabile linguere nomen
Cumque senatores denos mihi campus avitus
Mitteret ad Romam, si res Romana maneret,
Haud nimis illud erat; nec spes inhonesta, nec audax.
Dum male demissa secederet aure senatus
Pars melior quondam, fremitu tremefacta popelli,
Caninius potuit mediis elapsus Hibernis
Dundasios penetrare sinus, atque intima Pitti
Consilia, atque avidi mensas superare Batavi:
Visus purpureos nudus eum divite nympha
Repere per thalamos, ruituraque linquere tecta,
Felis uti solers vel acute prospiciens mus.

---

Landor, Simonidea, 1806. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/landor1806.html.
