# Simonidea, 1806 ipslia

Landor, Simonidea, 1806, Poem ipslia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/landor/simonidea-1806/ipslia

Ipslia! cuius amat condi philomela rubetis,
Inferiusque videt perrepere purpureum ver,
Et zephyri placido canescere gramina pulsu;
Quae nitidis aestate sedes circumdata rivis,
Cui studet usque placere novis tinnitibus Arro
Dum veteres rapidis ambagibus alluit alnos;
Ipslia, quid me cara vocas? ah mitte vocare,
Neu digito patrios porrecto ostende penates.
Si mihi sunt Thermae, si musa quiesque, voluptas,
Haud loca sola placent, aut dura fronte puellae,
Aut quaecunque velit vincla iniecisse marito:
Aeternam invigilans haud spero* pascere flammam,
Sed vacuum volucri declino pectus Amori.
Currite perpetui, vocat Ipslia, currite rivi.
Lumina quin aperi ridentia, purpureum ver!
Nec vocet incassum per pascua, mille susurris,
Mille repercutiens ripas tinnitibus Arro.
Tu quoque nocturno mulcens modulamine sylvas,
Funde melos solitum; solito potiare rubeto,
Ni, zephyri placido dum canent gramina pulsu,
Desuper aerio tremefies imbre rosarum:
Me, philomela precor! precor Ipslia, mitte vocare.
* Haud spero. Sed haec prius fuere!!" Catull,

---

Landor, Simonidea, 1806. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/landor1806.html.
