Latin
Epithalamium, lines 1.1.49-1.1.92
Laurentius Corvinus, Epithalamium 1.1.49-92
Not analysed yet
Pegasides tamen haec, quas possidet Itala tellus
Infert gymnasio sponsa venusta tuo.
Sic quas quondam habuit tellus Memphitica et omnis
Graecia, nunc retinet Sarmatia dives opes,
Quae longe exsuperant aurum omne quod Arcades Ursae
Axis et oppositus vesper et ortus habent.
Prima etiam docte signant fundamina Crocae
Haec loca Pierio grata fuisse choro.
Arce sub hac celsa rupes cava pandit hiatum
Immensum, laterum brachia bina rigent.
Intus acuta silex roroque simillima tofo
In testudineum cedit abesa specum
Caecus et in latebris sedet error, tecta putares
Unde per insuetum Daedalus ibat iter;
Hic se condiderat draco saevus, acerba colono
Pestis et admoto maximus hostis agro.
Haec ubi militibus Gracci est ad inhospita ventum
Occupat hirsutus culmina summa frutex.
Quae pulchrae Dryades Satyri et coluere petulci
Istula quasque suo Naiades amne fovet,
Hic ubi Cracovia est stabat densissima dumis
Silva bisontinis dulce cubile feris.
Sorte aderat medica grandaevus in arte colonus,
Cui dederat doctum curva senecta caput;
Is pecudum spolia ignifero cum sulphure miscens
Illa venenosae praebet edenda ferae;
Ignoscunt fibrae, nimius calor intima siccat
Viscera, flumineae saepe bibuntur aquae,
Quoque magis potant sitiunt magis ora liquores
Dum tumor in bibulam pergis aquose cutem.
Impatiens gelidi laticis moribunda dehiscit
Hydra et cum tumido vita fluore fugit.
Hinc sibi montano princeps in culmine sedem
Adque pedem rupis moenia prima locat.
A duce munifico capit urbs haec regia nomen,
Viveret ut multos Graccus in orbe dies,
Convolat ingenti Phoebeius ales acervo
Ad putridas magna garrulitate dapes,
Cuius ab assiduo fertur clamore, futurum
Cracovia auspicium sedis Apollineae.
Cui tua Romuleam non abs ratione Minervam
Nunc tulit a Latio sponsa profecta solo.
Sic non fortuito nec casu contigit ullo,
Sed tibi connubium hoc fata dedere deum;