Latin · ~8 min
15.
Legenda Regis Stephani, Legenda Maior Sancti Regis Stephani 15.
Not analysed yet
In beato quoque constat apostolicum illud impletum, quod legitur, 'quoniam per multas tribulationes oportet intrare in regnum Dei' et in libro Sapientie: 'quos diligit Deus, castigat et pater flagellat filium, quem recipit'. Multis enim modis correptioni divine succubuit, tribus annis infirmitate continua laborans. Postquam inde propitiationis Dei medicamine convaluit, iterum æterni per secretum consilii quandam examinationem in filiorum suorum obitu sensit imminere verbera, quod in ipsis infantie gradibus insontes, qui dedit, abstulit. De quorum morte mestitiam genitor propter amorem filii superstitis, sancte indolis [391] viri Hæinrici solacio compescuit. Quem quasi iam unicum diligens affectu precibus Christo cottidianis et eius genitrici virgini perpetue commendavit. Hunc igitur fore superstitem, hunc regni eiusdem votis omnibus preesse desideravit. Et, ut efficacior fieret ad tenenda tanti regiminis gubernacula, virorum documentis orthodoxorum usu lectionis cottidiane fecit auditum utrumque prebere. Ipse quoque paterne dilectionis ardore compunctus libellum de institutione morum constituit, in quo fideliter et amicabiliter verbis eum admonitionis spiritualis alloquitur instruens, qualiter ante omnia debeat observare fidem catholicam, confirmare statum æcclæsiasticum, honorem impendere dignitati pontificum, principes et milites diligere, iudicium observare, patientiam in cunctis actibus habere, hospites benigne suscipere, benignius nutrire, sine consilio nichil agere, maiores suos ante oculos semper habere et ad exemplum statuere, orationis officium frequentare, pietatem et misericordiam cum cæteris virtutibus possidere. Talibus et his similibus discilinis institutus iuvenis preclarus dispositioni eterne, cui cuncta subiacent, obediendo, millesimo XXXI o dominice incarnationis anno vitam hanc exitialem commutavit sempiterna, supernorum civium adiunctus contubernio. O quantus luctus omnium, sed maxime principum, inter quos pater desolatus grave traxit suspirium. Videns enim se solum sine spe posteritatis derelictum, pietatis affectu doluit. Sciens vero scriptum: 'non est prudentia, non sapientia, non consilium contra Dominum', et illud in canonibus: neminem propter obitum carorum nimis debere contristari, deposito merore se totum contulit ad querendam largitatem misericordie divine. Cenobiorum et ecclesiarum ministros, monachos et clericos diversis ælemosinarum donis consolatus, expensas totius sumptus, que ad presens habere poterat, peregrinis, viduis, orphanis erogavit. [392] Exterarum etiam monasteria provinciarum munificentie regie donis innumeris per nuncios suos sepe visitavit.