Latin
5.
Legenda Regis Stephani, Legenda Maior Sancti Regis Stephani 5.
Not analysed yet
Nascitur interea predictus a Domino principis filius, quem secundum prophetam, antequam in utero conciperetur, novit Dominus. Hunc Deo dilectus Adalbertus episcopus crismali baptismate secundum credulitatis sue veritatem intinxit et susceptor eius fuit. Nomen sibi inpositum est Stæphanus, quod [381] alienum a consilio Dei non credimus, Stephanus quippe Grece, coronatus sonat Latine. Ipsum quod et in hoc seculo Deus voluit ad regni potentiam, et in futuro corona beatitudinis semper permanentis redimere decrevit ad percipiendum iugis indeficientemgloriam. Crevit infans regali nutritus educatu, qui transvadata pueritia, postquam primum gradum adolescentie transcendit, convocatis pater suus Ungarie primatibus cum ordine sequenti, per communis consilium colloquii filium suum Stephanum post se regnaturum populo prefecit et ad hoc corroborandum a singulis sacramentum exægit. Post hec plenus dierum anno dominice incarnationis dcccc xc VII. seculi nequam erumpnas cælesti mutavit gaudio, et eodem anno Beatus Adalpertus episcopus causa predicandi verbum Dei Pruziam ingressus est, et ibidem cum palma martyrii coronatus est.