Latin
7.
Legenda Regis Stephani, Legenda Maior Sancti Regis Stephani 7.
Not analysed yet
Dævictis ergo Christi miles hostibus gaudio spirituali repletus, totius ingenii consilium evangelici seminis decrevit fore receptaculum, elemosinis et orationibus vacans, frequenter pavimento adherens domus sancte æcclesie, lacrimis fusis perfectionem propositi sui Dei commisit voluntati, ut qui sine ipso nichil agere valeret, opitulante dispositionis ipsius expletione, bonum quod cogitaverat cum inceptione virtutum, ad finem perducere posset. Ad hoc igitur incipiendum et consumandum, quoniam fidelium Christi consultum habebat necessarium, nunciis et litteris in omnes partes suum diffamavit desiderium. Inde multi presbiteri et clerici, spiritus paracliti compuncti, relictis sedibus propriis ælegerunt peregrinari; abbates et monachi nichil proprium habere cupientes sub tam religiosissimi principis patrocinio regulariter vivere desideraverunt. Inter quos vite religiosus Ascricus pater cum suis discipulis advenit, quorum unus, Bonifatius nomine, in loc patris constitutus abbas, dum a beato rege causa predicationis in inferiores Ungarie partes essæt missus, in cervice percussus gladio, licet postea viveret, non est privatus martyrio. Venerunt et alii duo de terra Poloniænsi, heremiticam vitam causa contemplationis æligentes, quorum unus, Andreas nomine, per confessionis meritum angelicis choris est associatus testibus miraculorum signis per ipsum a Domino factis, alter, Benedictus pro Christo sanguine fuso mirabiliter laureatus. Aescricus abbas cum suis honorifice susceptus, ad radicem Montis [383] Ferrei cenobium sub titulo Sancti patris Benedicti construxit, ubi usque hodie congregatio monasterialis disciplina regulari pollens temporalium sustentatione copiarum superhabundans non est alicuius egens, nisi ut suos et aliorum pedes secundum ævangelicum lavet.