Latin
9.
Legenda Regis Stephani, Legenda Maior Sancti Regis Stephani 9.
Not analysed yet
Quinto post patris obitum anno, divina sic volente clementia, benedictionis apostolice litteris allatis, presulibus cum clero, comitibus cum populo laudes congruas acclamantibus, dilectus Deo Stephanus rex appellatur et unctione crismali perunctus, diademate regalis dignitatis feliciter coronatur. Post acceptum imperialis excellentie signum, qualis vite vir et discretionis fuerit, cum episcopis et primatibus Ungarie statutum a se decretum manifestum facit, in quo scilicet uniuscuiusque contrarium dictavit antidotum. Et, ut pacis, per quam Christus mundum coadunavit, se fore probaret filium, quod nullus alium hostiliter invaderet, nemo inimicum sine iudicii examinatione lederet, viduas et orphanos nullus obprimeret, subscriptione federis non pereuntis posteris suis reliquid stabilitum. Ad consortium vero regni, precipue causa sobolis propagande, sororem Romane dignitatis augusti, videlicet Heinrici, qui ob mansuetudinem morum pius est appellatus, Gi<se>llam nomine sibi in matrimonio sociavit, quam unctione crismali perunctam gestamine corone sociam esse notificavit. Que qualis erga Dei cultum ornandum extiterit, quam frequens et benefica [385] circa Deo servientium congregationes apparuerit, multarum æcclesiarum cruces et vasa vel paramenta opere mirifico facta vel contexta usque hodie testantur. Pre cunctis tamen episcopatus Besprimiensis, quam ipsa a fundamento ceptam omnibus sufficientiis ad servitium in auro vel argento vestimentisque multiplicibus adornavit. Ipse vero rex episcopia nuper incepta simul cum abbatiis, prediis et curiis, famulis et reditibus regaliter disposuit, crucibus et vasis aliisque suppellectionibus ad ministerium Dei pertinentibus, secundum quod unicuique opus fuit, sufficienter decoravit. Monachorum vitam et conversationem nunc per alios, nunc per semet ipsum explorandodiligenter examinabat, torpentes arguens, vigiles sub dilectione constituens, canonicorum ministerium episcoporum providentie sub testimonio Christi et æcclesie commendabat secundum apostolum 'omnibus omnia factus, ut omnes' lucrifaceret.