# Duodecim Tabularum Leges 1.28-59

Leges Rei Publicae, Duodecim Tabularum Leges, Lines 1.28-1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leges-rei-publicae/duodecim-tabularum-leges/1.28

(Gaius I .155: Quibus testamento...tutor datus non sit, iis lege XII [Tabularum] agnati sunt tutores.)
Si furiosus escit, adgnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. . . . ast ei custos nec escit . .
Ex ea familia . . . in eam familiam.
TABULA VI
Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto.
Si qui in iure manum conserunt tignum iunctum aedibus vineave sei concapit ne solvito . . .. duplione . . . quandoque sarpta, donec dempta erunt.
(Gaius, I, 111: Lege XII tabularum cautum est, ut si qua nollet usu in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo cuiusque anni [usum] interrumperet.)
TABULA VII
. . . ambitus . . . sestertius pes . . .
Si iurgant . . . tres arbitri . . .
Viam muniunto: ni sam delapidassint, qua volet iumento agito.
Si aqua pluvia nocet . . .
TABULA VIII
Qui malum carmen incantassit . . .
Si membrum rup<s>it, ni cum eo pacit, talio esto.
Manu fustive si os fregit libero, CCC <assium>, si servo, CL <assium> poenam subito si iniuriam faxsit, viginti quinque poenae <asses> sunto.
. . . rup<s>it . . . sarcito.
Qui fruges excantassit . . . neve alienam segetem pellexeris . . . <capite>. . . si nox furtum faxsit, si occisit, iure caesus esto.
Luci . . . si se telo defendit, . . . endoque plorato.
Lance et licio <ito>.
Si adorat furto, quod nec manifestum erit . . ., <duplione damnum decidito>.
Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto.
Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fatiatur, inprobus intestabilisque esto.
Si telum manu fugit magis quam iecit, <arietem subicito>.
TABULA IX
<privilegia ne inroganto.>
<de capite civis nisi per maximum comitiatum . . . ne ferunto.>
TABULA X
Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito.
. . . hoc plus ne facito: rogum ascea ne polito.
Mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.
Homine mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat.

---

Leges Rei Publicae, Duodecim Tabularum Leges. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/12tables.html.
