Latin
10.1 to 10.5
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 10.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Interea qui Barbariae dux summus re lictus erat, inito cum Califa Bagadedae foedere, se totamque sibi commissam Barbariam huic in manum dedit. Calisa autem alacriori illum excepit animo, atque totius Africae Regem constituit. Quod vbi Calisae qui Alchairae agebat nunciatum est, incredibile dictu quàm tum id sibi tristiciae attu lerit, partim quòd se regno expulsum videret, partim etiam quòd omne aurum quod secum allatum erat, consumpserat: adeò vt quid tandem as grederetur, prorsus inscius esset, sępissimeque illi mali quicquam ominabatur, cuius consilio regnum reliquerat. Erat illi à secretis vir quidam apprimè doctus, promptissimique ingenij, qui cùm herum adeò moestum videret, volens repetino casui, qui iam mox imminere videbatur, aliqua consilij dexteritate occurrere, in hunc illum solatur modum: Scit tua celsitudo, Calisa inuictissime, fortunae va rias esse mutationes, neque ob iam pręteritos euen tus, vllam virtutis tuorum diffidentiam esse habendam. Ego si fidum vnquam me tibi praestiti amicum, nunc quoque bona fide consilium dabo, quo paucos intra dies omnia recuperes quae tibi perdibzy G Google perfidia adempta sunt, quoque (mihi crede) ad optata facillimè venias. Id autem vel nullo poteris efficere satellitio, quin multam ab eo exercitu auri vim polliceor, quem ego mox tibi congeffero, si modo quod dicam exequi velis. Califa siis verbis aliquantulum alacrior factus, rogat quónam id possit tandem fieri modo: ille verò sic pergit: Certum est, mi domine, Arabes iam ita creuisse, illorumque tantum esse numerum, vt Arabia illos omnes capere non facilè possit, vix redditus illorum armentis sufficere possunt, maxima afficiuntur inedia, magna est illis non habi tationis modò, verùm &annonae caritas atque penuria. Quamobrem si id illis abs te concessum fuisset, iam dudum Africam intrassent. Quare si id illis nunc licitum fuerit, ingentem auri vim a b his te accepturum non est quod dubitem. Non potuit hoc consilium Calisae animum vsque adeò exhilarare: videbat enim fore, vt Arabes totam va starent Africam, sicque nec sibi id, nec hostibus profuturum sciebat. Tamen quoniam omnino de suo regno actum esse videbatur, iudicauit praestare se illos nummos recipere, quos ille pollicebatur, sicque de hoste supplicium sumere, qui simul ®num &aurum perdere.