Latin
LIBER TERTIVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 100
Unproofread scanNot analysed yet
Ego aliquoties cum patre illuc puer profectus sum, &in virili aetate me propter crebra vota in leonum periculis nuncupata, saepissimè admodum recurrendum fuit. U Zarfa. N spaciosa atque amoena Temesnes planicie conditum fuit ab Africanis hoc oppidum, flu uiolos atque fontes habent limpidissimos. Circum antiqua vrbis vestigia, frutices permultos, ficus, cornos atque ceralos inuenias, quae huiusmodi cerasa producunt, qualia Romani vltra marina appellare consueuerunt. Spinosae praeterea hic arbores sunt, cuius fructum Arabes Rabich nominant. Aliquanto minor est ceraso, sapore autem Zizipho non adeò est dissimilis. Reperias &hic passim palmas quasdam syluestres, Vnde fructum quendam oliuae hispanicae non multò dissimilem decerpunt, nisi quòd nucleus maior, saporis verò non tam grati sit: sorbi propemodum saporem habere dixeris, antequi ad maturitatem per uenerint. Oppidum vnà cum hęreticis deletu fuit, nunc illorum possessiones Temesnitarum sementem suscipiunt, idque summo fit cum frugum foenore. ¶Fessie tractus.