# De totius Africae descriptione 102

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/102

At post quàm eam per decem tantùm dies occupassent, à quodam Iacob primo Marinorum rege adorti, (idque ex improuiso: non enim putabant illum ab eo instituto posse desistere quod iam in Telen sinos coeperat) oppidani inferiores remanserunt. Maxima horum pars interfecta, reliqui fuga salutem sibi quaesierunt. Ab eo tempore Rex ille ceu princeps omnib. exoptatissimus illarum rerum potitus, atque post hunc regno successerunt qui ex eadem stirpe ortum ducebant. Et quamuis intra paucissimos dies haec vrbs hostibus fuerit rursum adempta, non tamen facilè quis credat, quanta interea inciderit cùm domorum tum Reip. status immutatio. Vbique hic inuenire licet domos vacuas, idque circa moenia potissimum: quae quamuis multo opere vermiculato marmoreque elegantissimo sint ornatissimae, nemo tamen est, qui eas inhabitare velit. Quę ciuitati circumiacent loca, arenosa sunt: quorum permulta frumento non admodum stant apta, sed hortos habent atque campos lino N, feracissimos. Incolae vt plurimum gossipium subtilissimum. Conficiuntur item & hic pectin es elegantissimi, qui per totum Fessae regnum distrahuntur, habet enim ea regio buxi alteriusque ligni ad id peragendum aptissimi bonam copiam. Composita admodum est in hunc vsque diem illorum Resp. doctissimi hic iudices, rectores atque legis administratores sunt. Innumeri illic Genu enses, mercatores ditissimi à rege in summo sem per habiti sunt precio: nam ex illorum industria haud paruum quotannis sibi colligit emolumentum.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
