# De totius Africae descriptione 103.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 103.1 to 103.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/103.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/103.1

Mercatores partim hîc, partim Fessae suas habent mensas: atque quod ad mercaturę tractum attinet, mutuam illi inter se operam prębent. Hos ego in negotiis atque mercaturis peragendis insigniter liberales intellexi: nihil non attentare audent, quò aulicis grati euadant, neque id lucri gratia, sed vt apud exteros etiam candidi vocari me ritò possent. Meo tempore in Regis aula quendam vidi Genuensem, quem Thomam Marinum vo cabant, hominem sanè doctum atque sapientem, hic à Rege summo profectò honore semper exci piebatur. Postquam iam triginta ferè annis in regis aula vixisset, vita defunctus à rege Genuam, vti morti proximus petierat, cadauer mitti iussum est. Reliquit mercator ab obitu multos in Regis aula filios, qui & ditissimi, & Regi per omnia amantissimi perhibentur. ¶ Fanzara. Ppidum est non admodum amplum, sed in amoenissimo quodam campo à Rege Machidin constructum, à Sela decem ferè passuum milia distat. Estque illis ager frumento caeterisque frugibus mire abundans. Extra vrbis moenia non procul à muro frequentes admodum limpidosque inuenias fontes, quos hoc loco ab Abulchefeno Fessae Rege exstructos ferunt. Tem poribus Abusahidi qui vltimus Marinorum rex fuit, eius cognatus (Sahid vocabant) à Granaten sium Rege Habdilla captus fuit, qui suum cogna tum Fessae Regi per literas orauit, vt summam quandam argenti, à Granatensium Rege exactam mitteret. Quod vbi Rex facere denegasset, mox Habdilla suum captiuum libertati restituit, ac cum maximo exercitu Fessam misit, quò oppidum ipsumque regem perderet. Sahid posthaec montanorum quorundam Arabum auxiliis adiutus septem annis Fessam obsidione cinxit, quo tempore deleta sunt omnia oppida vicina, omnes pagi atque vici ferè totius Regni. Postea autem pestis inter milites suborta, ipsum ducem cum bona sui exercitus parte abstulit: Anno Hegirae. 918. Deleta verò illa oppida nunquam nouos ab eo tempore incolas receperunt, praecipuè Fanzara quae principibus quibusdam Arabibus, qui Sahid in auxilium venerant, inhabitanda tradita est. F Mahmora. Ahmora angustiss.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
