Latin
103.5 to 103.9
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 103.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
oppidulum à quoda Muachidinorum rege eo loco conditum vbi Subo fluuius in mare labitur, distat tamen à mari ferè sesquimiliare, à Sela autem miliaribus plus minus duodecim. Quae circumiacent loca, omnia sunt arenosa. In hoc porrò exstructum fuisse ferunt, vt hostes à fluminis ingressu arceret. Haud procul ab oppido sylua est arboribus excelsis referta, quarum glandes magni atque oblongi, prunis Damascenis non admodum dissimiles miles, gustu verò atque suauitate castaneas vincunt. Vicini bonam horum partem Fessam con uehunt, maximamque inde pecuniae vim colligunt, nisi quòd maximum semper illis instet à leonib. periculum, qui quum sint totius Africę maximi, necnon &hominibus atque pecudibus infestissimi, solent non rarò in eos saeuire qui hunc fructum colligunt, nisi sibi homines prouidere sciant. Ab hinc Annis centum &viginti id oppidum eo bello deletum est, quod Sahid cum Fessae rege gessisse diximus, neque inde quicquam remansit, praeter exigua quaedam raraque admodum vestigia, quae angustissimum fuisse oppidulum decla rant maximè. Anno Hegirae. DCCCC. XXI. Portugalliae Rex numerosum huc misit exercitum, vt propugnaculum in amnis ostiis exstrue rent, id mox vbi eò appulissent coeptum est. Iam iacta erant fundamenta, iam muros in altum extollere coeperant, cùm à Fessae regis fratre illis institutum est interruptum: quin vna nocte tria ferè Lusitanorum milia à Fessanis sunt interfecta, idque in hunc euenit modum: Lusitani quadam nocte ante Solis exortum trium milium exercitu collecto, eo animo Fessanos inuisere statue runt, vt bombardas omnes secum in nouam arcem abducerent. id autem incogitanter ab illis factum est, cùm numero tantùm. 3000. essent, Fessani autem peditum. 50000. equitum verò. 4000. numerabant. Verùm Lusitani milites tam astutè se suum negocium peracturos sperabant, vt prius quàm Fessani ad arma prosilirent, illi bombardas in arcem, quae inde duobus distabat miliaribus, adueherent. Qui bombardas obseruabant milites, numero ferè. 7000. cùm Lusitam in eorum castra venissent, somno omnes sese dederant, fuitque res tam fausto Marte attentata, vt ad integrum fermè miliare bombardas auexerint, priusquam id hostes animaduertissent.