Latin
104.5 to 104.6
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 104.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Templa hic ornatissima structurę mirificae visuntur: tria item collegia ac decem Ther mae amplissimae. Singulis Lunae diebus forum hic frequentissimum extra vrbis moenia reperias, ad quod Arabes vicini confluere solent. Hîc boues, castores, aliaque id genus animalia emuntur: neque butiri, neque lanae, hic desiderabis affluentiam, quae omnia paruo admodum emuntur. Nostro hoc aeuo Rex id oppidum principi cuidam dono dedit, vnde tantum quotannis fructuum colligitur, quantum è tertia totius Fessae regni parte. Multa quondam passa est ea ciuitas bellorum incommoda, adeò vt huius redditus nunc triginta, nunc quadraginta, nonnunquam &plurium etiam aureorum milibus sint diminuti: totis enim sex aut septem annis obsidione cinctam legimus. Nostro tempore huius princeps, qui Regi Fessae germanus erat, populi fauore fretus, coepit bellum aduersus suum principen atque germanum gerere. Quare Fessanus cum numeroso exercitu hanc vrbem duorum mensium obsidione vexauit, quae cùm ei parêre nullo modo vellet, vicina circum loca vastauit atque destruxit: adeò vt eo bello redditui annuo viginti &quinque aureorum milia adempta fuerunt. Quid de obsidione censendum, quae ciues sex aut septem annis continuis fatigasse legitur?