Latin
105
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
est, vt mihi saepissimè non minus molesta quàm taediosa fuerit. ¶Gemiha Elchmen. Ntiquum hoc oppidum in planicie non procul à Thermis quibusdam conditum, a Mecnasa Meridiem versus quindecim, à Fessa Occidentem versus triginta, ab Athlanta verò decem circiter distat passuum milibus. Hâc Fessa Tedletem proficiscentibus iter patet. Illorum ager ab Arabibus occupatus, oppidum autem bello Sahidico deletum fuit. Quibusdam tamen in locis moenia adhuc integra, turres autem atque templa tectis nudata videre licet. ¶Cannis Metgara. Ppidulum hoc ab Atris in Zuagę campo exstructum, à Fessa Occidentem versus quindecim fermè distat miliaribus: ager illis fertiliss. hortos habuit ad duo miliaria fructibus felicissimos: verùm iniuria belli Sahidici vastatum. remansit ea regio centum &viginti annis habitatoribus orba. Postquam autem Granatensium pars quaedam Mauritaniam trarecit, coepit haec regio nouos recipere colonos. Et quo niam Granatę vtplurimum serico sese exercent. factum est quod innumeras huc aduehi arbores curauerint, quae mora ferebant candida. Sacchari praeterea cannas quamplurimas huc attulerunt, e quibus non tantum collegerunt, quantum solent in Baetica. Habuit hic locus aliquando incolas admodum ciuiles, sed id nostris temporib.