# De totius Africae descriptione 107

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/107

Tandem sine prole legitima mortuus Idris, ancillam reliquit grauidam, quae ex Gothis in illorum fidem illecta erat. Filium patris nomine Idridem appellauerunt. Hunc sibi incolae Principem cùm delegissent, curiosissimè educandum curarunt: post vero armis edoctum voluerunt, illique strennuum quendam atque ret militaris peritissimum ducem (Rasid vocabant) adiunxerunt, qui puerum instrueret. Vix puer decimumquintum excesserat annum, cùm praeclaris facinoribus atque stratagematis omnibus innotescere, mirisque modis regnum amplificare coepisset. Quare crescente indies exercitu atque familia, de exstruendo oppido, deque habitatione mutanda cogitari coeptum est. Quamobrem innumeros ex omni natione architectos accersiri iussit: qui omnibus regionis locis sedulò perlustratis, eum tandem locum delegerunt, vbi iam Fessa est sita. Hic enim reperti sunt frequentissimi fontes, item & amplum quoddam flumen, quod ex planicie quadam non procul hinc nascens, pla cide admodum inter colliculos per octo ferè miliaria fluit in planiciem. Ex Meridie verò nemus innenerunt, quòd maximè ad oppidi commodum fore prouiderunt. Hic igitur oppidulum in fluminis ripa ad Orientale latus condiderunt, quod ter mille familiarum capax erat: neque quicquam quod ad egregiam Remp. pertinere videbatur, omissum est. Defuncto Idride, huius filius alterum è regione ab altera fluminis parte oppidum construxit. Successu verò temporis in tantum vtrumque creuit oppidum, vt minima tantùm inter ea esset distantia: nam qui in hoc vel illo imperium habebant, in hoc quisque summis viribus incumbebat, vt suam amplificaret ditionem, Posthaec verò circiter, centum & octuaginta annis, maxima inter has ciuitates sunt orta dissidia atque bella, quae totos centum annos durasse leguntur. Tandem Luntunorum Rex Iosephus, exercitu maximo in hos principes educto, captiuos in suam patriam adduxit, atque crudelissimo mortis supplicio affecit. Incolas verò sic fudit, vt interfectorum triginta millia sint enumerata. Deinde statuit Iosephus, duo illa oppida in summam rerum omnium concordiam reducere: quare longo in transuersum fluuij ponte exstructo, muroque vtriusque ea parte soli aequato, in vnum tandem redegit, quod postea in duodecim diuisit regiones. Nunc singula quae hîc hodie memoratu digna visuntur, suo quoque loco enumerabimus. ¶ Exactißima Fessae descriptio. Ictu incredibile, quàm ampla, quàm frequens, quamque muris egregiè cincta sit haec ciuitas. Maximam eius partem montes atque colles occupant, sic vt vrbis tantum medio planicies reperiatur. Duabus viis fluuius op pidum intrat, in duas namque est diuisus partes, quarum altera Fessam nouam alluit hoc est latus meridionale, altera autem eo loco ingreditur, qui Occidentem respicit. Moxque vrbem collapsus in infinitas ferè, per quosdam aquaeductus sese spargit, ac per singulas ferè domos, per templa, per collegia, per hospitia, & Xenodochia sese diffundit.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
