# De totius Africae descriptione 109.4-7

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 109.4 to 109.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/109.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/109.4

Culmen perinde atque in Europa ex asseribus compositum est: area verò storeis ad inuicem consutis tam artificiosè tegitur, vt ne latum quidem digitum nudatum videre liceat. Parietes quoque intus ad hominis altitudinem storeis vestiuntur elegantissimis. Turrim item quodlibet habet templum, è qua nonnulli qui huic negocio creantur, noras orationum indicare solent Vnicum habet quodque templum sacerdotem, cui orandi com mittitur ratio: hic etiam omnes qui ad templum pertinent redditus, pro necessitate dispergit: ex iis namque fouentur lampades nocturnae, sanitores, & qui noctu horas orationi statutas clamando indicant: nam qui interdiu à turri vociferantur, nihil inde lucri habent, quàm quòd ab omni tributo atque exactione liberantur. Summum in hoc oppido templum, Carrauuen appellatur, estque tatae magnitudinis, vt in circuitu sexquimiliare fere contineat, triginta & vnam habet visendae magnitudinis atque altitudinis portas. Tectum in longitudine centum & quinquaginta capit cubita Hetrusca, in latitudine verò plus minus octuaginta. Huius turris, vnde plusquam stentorea voce ad concionem vocatur populus, altissima est. in latitudine viginti, in longitud. verò triginta innititur columnis. Ex oriente, Meridie atque oc cidente deambulacra habet, quorum longitudo quadraginta, latitudo autem triginta capit cubita. His subiecta est cella quaedam, in qua oleum, lychni pensiles, storeae, aliaque id genus templo necessaria recondere solent. In hoc templo singulis noctibus. DCCCC. accenduntur lucernae, habet enim quilibet arcus suam lampada, atque ij praesertim, qui per medium chori extenduntur. Reperias & quosdam arcus, qui singuli centum & quinquaginta habent lucernas: item luminaria quaedam maxima ex aere conflata, quae mille & quingentas capiunt lucernas, quae ex campanis confecta ferunt Christianis olim à Fessano rege ademptis. Suggestus in hoc templo iuxta murum reperias frequetes, vnde doctissimi quidam viri populo ea praelegere solent, quae ad fidem atque religionem pertinere videntur. Lectionem statim post auroram auspicantur, atque in primam diei horam producunt. Aestiua verò lectio tantùm à vigesima quarta hora, in noctis sesquihoram durata. Neque hic minorem habent moralis philo sophiae, quàm earum rerum rationem, quae ad Ma humeticam fidem conducunt. Lectio aestiua à priuatis quibusdam hominib. praelegi solet, hyeme autem ij tantùm praelectioni admittuntur, qui legis summam habere notitiam creduntur. numeratur autem professorib. amplissimum in annum stipendium.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
