# De totius Africae descriptione 111

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/111

Sunt quae centum habent museolos, sunt quae plures, sunt quae pauciores, omnia autem diuersis regibus, qui ex Marinis oriundi erant, con dita sunt. Atque horum quoddam est amplitudine & elegantia admirandum visuque dignissimum, quodque à quodam Rege conditum est, quem illi Habu Henon vocabant. Hîc egregium quendam fontem reperias marmoreum, cuius vas duas cupas continet. praeterfluit quoque in hoc collegio riuulus intra canalem nitidum atque elegantissimum, cuius margines marmore & maiorica sunt elegantissimè constructae. Tria item hic visuntur deambulacra tecta, miro artificio atque labore ornatissima, quae columnis quibusdam innituntur octogonalibus variis coloribus distinctis. Ab vna autem columna ad aliam arcus videas labore museaco auro atque ceruleo colore conspicuos, tectum autem ligneum est miro artificio incisum. Porticus cancellis elegantissimis sunt secreti, adeò vt qui foris sunt illos videre nequeant qui intus deambulant Murus vndique quantum manu contingere licet, opere cretaceo, quod maiorica vocant, depictus est. Reperias multis in locis carmina quaedam quae annum indicant, quo exstructum fuit collegium, item & permulta in conditoris laudem conscripta epigramata. Sunt & characteres magni admodum nigro colore obductae quae à longè optimè legantur. Portae collegij istius aereae multo artificio ornatissimae, cubiculorum verò ianuae ligneae miro item artificio incisae. Aula quae orationibus est dicata, suggestum habet, ad quem nouem gradib. ebore & hebeno constructis ascenditur.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
