# De totius Africae descriptione 112.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 112.1 to 112.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/112.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/112.1

Absoluto collegio dicunt nonnulli, Regem quantum pecuniarum in eo exstruendo consumpsisset scire voluisse, moxque folio vno aut altero perlustrato, quadraginta milium aureorum summa repperisse, quare omnino lacerum librum in eum fluuiolum coniecit, hoc addens ex cuiusdam Arabis scriptis dictum: Quicquid charum quamuis carum, si pul chrum, carum non est: neque nimio constitisse dicendum, quod animo arridet. Fuit tamen Regi quidam à thesauris qui sumptum accuratissime annotauit, atque in egregium hoc opus quadrin genta & octuaginta aureorum milia insumpta collegit. Reliqua Fessae collegia cum hoc aliquam habent similitudinem, habetque quodlibet suos pro fessores, quorum quidam ante meridiem, alij horis pomeridianis praelegunt. his autem optime à con ditoribus prouisum est. Olim qui hic literis incumbebant, toto septennio vestitus atque victus dabatur, at nunc illis nihil praeter cubiculum ob tingit gratis. Bellum enim Salidicum multas deleuit possessiones, quarum emolumentis alebantur studia: nunc aute ducenti huic collegio, illi verò centum vix aurei in annum redeunt, qui professorib. enumerantur. Haec fortasse inter alias permultas vna ratio est, cur tam minutum sit non Fessanum imperium modo, verùm & totius Africae ciuitatum. Iam nullos habent haec collegia praeter exteros quosdam scholasticos, qui ciuium victitant eleemosynis: & si quis è ciuibus inhabitet, numerum duorum vel trium non transcendunt. Professore lectioni parato, ex auditoribus quisquam textum praelegit, cui postea pręlector commentum addit atque locorum obscuriorum interpretationem aliquam. solent & interdum praesente praelectore discipuli inter se de lectionibus certare. q Xenodochiorum atque balneorum, quae in hac vrbe reperiuntur, descriptio. Vita Fessae reperias xenodochia, praedictis collegiis neque structura, neque elegantia inferiora. Solebant in iis quotquot adueniebant exteri per triduum communi sumptu excipi. Sunt & in suburbano quaedam, quę non minori sunt neque amplitudine neque artis praecellentia exstructa. Nihil his olim opulentius excogitari potuisset, verùm eo tempore quo Sahidicum adhuc gerebatur bellum, cùm ingenti pecuniarum summa egeret Rex, non defuerunt, qui vt xenodochiorum diuenderet bona, hortati sunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
