Latin
112.5 to 112.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 112.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vbi populus permittere nollet, orator regius ea omnia bona ab huius regis auis atque proauis data populo persuasit, proinde multò praestantius esse, his periclitanti regi occurrere, qui bello finito omnia breui recuperare posset, quàm omnes regis fortunas in discrimen adducere. Venditis igitur omnibus, Rex prius immatura morte interiit, quàm quod erat in animo absoluere potuerit: quare bonis omni bus dibzy G Google bus destituta remanserunt xenodochia. Recipiuntur quidem &hodie huius ciuitaris paupe res, verùm nullo modo exteri, nisi doctores sint aut nobiles. Est hîc &aliud quoddam, quod exteros recipit morbo correptos, his solus datur victus, nullus autem illis adhibetur Medicus, aut medicamentum: sed sunt quae aegrotos curant, donec aut pristinae sunt restituti sanitati, aut animam expirauerint. Habent in hoc xenodochio &fanatici suum locum, qui strictissimè catenati seruantur: huius autem loci pars quae deambulacrum respicit, ligneis atque ferreis trabibus est munitissima. qui illorum curam habet, quoties cibum illis adfert, bacillo ad id composito mordentes atque percutientes cohibet. Euenit etiam interdum, vt illac praetereuntes fanatici ad se accersant, ac quàm iniquè hîc detineantur, quantaque indies contumelia à ministris afficiantur exponunt, cùm tamen ad mentem se redisse affirment. Quod cùm ita esse persuaserunt, tandem aliquantò propius accedentes veste vna manu attrahunt, atque alteravestem atque faciem multo stercore defedant. Et licet omnes habeant suas latrinas, nisi à seruis locus aqua subinde purgaretur, suo stercore perirent: adeò vt ingens perpetuusque foetor in causa sit, quò minimè à ciuibus inuisentur. Habet &hoc xenodochium mul tas mansiones, quae à Procuratoribus, Notariis, coquis, aliisque aegrotorum ministris occupantur, numeraturque singulis in annum mediocre stipen dium. Ego cùm adhuc iuuenis essem, duobus an nis hîc notarium egi, quod officium qui exercent, singulis mensibus tres aureos lucreantur. Reperias praeterea in hac vrbe plusquam centum balnea, multo artificio atque structura elegantissima: &quamuis inaequalis sint magnitudinis, omnia tamen ad eundem modum sunt fabricata.