# De totius Africae descriptione 113

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/113

Iuuenes nudi sine aliquo pudore balneum intrant, viri autem pudenda linteolo tegunt. Qui ditiores haberi volunt, non commune, sed ornatum atque nitidum ingrediuntur, quod magna tibus semper seruatur. Quando aliquem abluere volunt, huc humi sternunt: postea nuc vnguento quodam illinunt, nunc instrumentis sordes omnes auferunt. Ditioribus pannum feretrum substernere solent, caput vero in ligneum puluinar pan no feretro tectum reclinare iubent. Reperias quoque hic tonsores atque chirurgos complures, qui & hic officium exercent suum. Maxima balneorum pars ad templa atque collegia pertinent, illisque maximam quotannis pecuniae vim exsoluunt, nonnullae enim centum, aliae centum & quinquaginta enumerant aureos. Neque hoc loco tacendum, quod balnearum seruuii singulis annis festum habent diem, idque hunc in modum. Conuocatis amicis tubis atque tibiis vrbem egrediuntur, atque ibi caepam agrestem colligiunt, quam linteo lixiuio madido in aeneo quodam vase tegunt: posthaec multo tubarum atque tibiarum sonitu caepam, ad vaporarij vsque ostium afferunt vbi caepam canistello inclusam suspendunt, dicentes hanc fore vaporarij omen felicissimum. Mihi tamen magis huiusmodi sacrificium videtur, quale solebant olim Africani peragere, cùm nullam adhuc haberent legem, remansitque is mos illis in hodiernum vsque diem. Quod & interChristianos videre licet, qui cùm festa habeant permulta, multorum tamen rationem ignorant. Habuit praeterea & quodlibet oppidum suum festum, quae nunc à Christianis, cum illi rerum Africanarum potirentur, aboleta sunt, atque obliuioni tradita. ¶ Hospitia, N hoc oppido ducenta ferè sunt hospitia, atque inter haec maxima, quae in eminentiori vrbis parte summo templo sunt viciniora. Horum quodlibet triplicem habet contignationem: cubicula autem centum & viginti, aut etiam plura. Est & cuique suus fons cum secessu & aquaeductibus elegantissimis, qui sordes omnes efferunt. Neque vnquam maiora me aedificia vidisse memini, nisi fortasse Hispanorum collegium quod Bononiae est, aut palatium Cardinalis Sancti Georgij quod Romae visitur, cum his sit aliquo modo conferendum: omnes autem cubiculorum ianuae, deambulacro ex aduerso, sunt positae. Et quamuis magna admodum atque ampla sint huic vrbi diuersoria, fordidissimè tamen hospites excipiunt: nullus enim hîc neque lectus neque lectica reperiri potest: hospes saltem lodicem quandam cum storea exhibet. Quòd si coenam tibi parari velis, necessum est vt macellum ipse byGoogle ipse adeas, atque tuo hospiti coquendum des quod inde tibi contuleris.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
