# De totius Africae descriptione 114

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/114

Fouentur & in his hospitus viduae Fessanae, quae neque bona habent, neque affines à quibus alantur: harum singulis aut interdum binis cubiculum assignatur, proque egregio hoc hospitio mulieres lectorum & coquinae curam gerunt. Pandochel hic omnes ex quadam stirpe originem habent; quae Elcheua dicta est, foemineo autem more incedunt vestiti, barbam radunt, atque adeò foeminas inutantur, vt non sermone tantum eas referant, verùm & nent interdum. Habet suam quisque meretricem, cum qua consuetudine seruat perinde ac si vxor esset, cùm illae tamen non vultu solum, verum & moribus atque totius corporis habitu sint infames, Vinum adeo libere vendunt ac reuendunt, vt nemo sit qui molestiam aliquam inferat Nulli hic pręterquam nebulones ganeones, alijque id genus liomines scelestissimi versantur, idque vt liberius atque impulius peccare possint. Habent pandochei inter se consulem, tributumque vrbis rectori enumerant. Quòd si vsu veniat vt Rex exercirum aliquem conscribat, mox illi largum mi litibus conimeatum mittere coguntur, vtpote ad hoc muneris aptissimi. Nisi me historica lex eo coegisset, vt rem ita prorsus vt se habet enarrarem, maluissem sanè haec silentio praetermissa, quibus Fessa misere dehonestatur, quibusque è medio sublatis, nullam haberet tota Africa regionem, quae cum hac ciuium probitate esset vllo modo conferenda. A pandocheorum igitur commercio adeò viri probi, literati, atque mercatores tatores abhorrent, vt ne colloquium quidem cum his miscere velint. Est praeterea illis sedulò iniun ctum, ne quis aut templum, aut mercatorum coetum, aut balneum intret. Nec his quoque permittitur, vt in illa diuersoria commigrent, quae summo templo sunt vicina, quibusque mercatores excipi solent. Nemo est qui non nequissimis his nebulonibus malè precetur: at quoniam regius exercitus his opus habet, vt iam diximus, eam ob causam inuitis etiam ciuibus admittuntur. q Molae. Vadringentis circiter locis hîc molas reQ perias. habet autem quilibet locus molas quinque aut sex, adeò vt molarum aliquot milia hic inuenias. quaelibet verò mola in amplissima quadam aula columnae est superimposita, solentque multi rustici ciuitatis adire mosas. Sunt & hic mercatores quidam, qui quum molas atque officinas habent conductitias, frumen tum emunt, ac molitum ciuibus vendunt, vnde etiam maximum emolumentum colligunt: nam potissima ciuium pars, cùm per facultatum tenuitatem frumentum penes se cumulare nequeat, farinam ab his emunt. sed qui aliquantò ditiores sunt, frumentum ipsi emunt, ac ad quasdam mo las publicas delatum curant, vbi pro qualibet men sura solidum exsoluunt. Pertinent autem molae omnes aut ad templa, aut ad collegia: nam ciuen ditissimum esse oportet, qui molam sibi propriam habet, quaelibet enim duorum aureorum ad minimum redditum domino persoluit. Artificum, officinarum, atque fori descriptio.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
