# De totius Africae descriptione 116.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 116.1 to 116.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/116.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/116.1

ab bis his solent nonnulli singulis diebus magnam emere lactis copiam, atque inde butyrum conficere: reliquum lactis aut congelatum, aut acre interdum ciuibus diuendunt, adeò vt vix diem praeterire crediderim, quo amplius quam vigintiquinque venduntur lactis dolia. Hos sequuntur, qui gossi pium vendunt, horum autem triginta sunt officinae: mox eos reperias qui cannabum, funes, capistra, aliaque id genus ex cannabe confecta venalia habent. Deinde qui coreacea cingula, crepidas, capistra coriacea multo serico intertexta conficere solent: mox illorum sequuntur officinae, qui vaginas gladiorum & equorum pectoralia consuunt. horum vicini sunt qui sal vendunt atque gipsum. Post hos circiter centum officinae sunt figulorum, qui omnium generum vasa variis distincta coloribus fingunt. Dehinc qui ephippia, baltea, habenas, aliaque huiusmodi conficere solent. Deinde locus est baiulorum, quos numerum trecentesimum excedere puto: habent hi inter se consulem, aut potius, praefectum, qui singulis seseptimanis quantum perficiendum sit inter ope ras distribuit. Quod porrò inde lucrum venit quadam seruatur in arca, quod inter eos diuidunt, qui ea septimana operati sunt. Dici non potest quato amore quantaque beneuolentia se mutuo prosequantur, adeò vt si quenquam illorum è vita migrare contingat, viduam & proles communibus alant sumptibus, donec aut moriatur & ipsa, aut nouum sibi delegat maritum. pueros verò summa cum diligentia educandos curant, donec alicui arti adoleuerint. Quod si quenquam contingat vxo vxorem ducere, prolemque ex ea suscipere, omnes ferè socios inuitare: vocati autem ad festum, sponso aut patri munuscula singuli offerunt. Nemo ad illorum admittitur consortium, nisi prius praeci puos illius artis ad coenam vocauerit duces: alioqui dimidiam saltem lucri portionem ferre potest. Ab omnibus liberi sunt tributis & exactionibus: quin & gratis illorum pinsitur panis. Quòd si quisquam in flagitio aliquo depraehensus fuerit, is priuato tantum, non publico afficitur sup plicio. Omnes dum operantur, vestib.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
