# De totius Africae descriptione 116.9

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 116.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/116.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/116.9

Singulis autem diebus carnes illae & panis (de quo antea diximus) tam copiosè inter ciues diuenditur, vt ducentorum aureorum summam in singulos dies excedat: horum enim quindecim reperiuntur offi cinae, quae aliud nihil venale habent. Venduntur & hic pisces quidam frixi, & carnes, praeterea & panis sapidissimus quem laganum fere dicas. Hunc autem cum butyro pistum, non nisi cum butyro aut melle obsonij vice addito vorant. Reperias P iiij byGoogle & hic quorundam animalium pedes elixos, quibus rustici matutina hora in ipsis popinis ienta culum sumunt. deinde rursum se ad laborem recipiunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
