# De totius Africae descriptione 118

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/118

solet autem mu lus tres ferre in dorso leguminum mensuras (quas muliones emetiri debent) idque tribus altero al teri superimpositis saccis. Postea sunt qui stramen vendunt, quorum decem reperiuntur officinae. Deinde forum vbi filum ac linum vaenit, tum & vbi linum pectitur: quod quidem adinstar magnarum aedium exstructum in circuitu quatuor habet ambulacra: primum occupant qui telam vendunt, filumque ponderant: in aliis duobus innumerae sedent mulieres, quae magna copia filum venale habent, quod quidem isthic per pręcones venditur, qui a meridie in vesperam vsque circunferunt. In huius loci medio frequentes reperiuntur mori, qui mercatoribus vmbram prębent: tanta verò huc confluere solet mulierum multitudo, vt non facilè sit se ex hoc mercatu subducere: suboriturque non rarò tanta inter foeminas rixa, vt risum illas audiendo vix tenere possis: quin & pugnis se mutuo afficientes saepissime videas. Nunc ad eam partem tandem descendamus, quae occidentem solem respicit, hoc est, à templo ad eam vsque portam qua Mecnasenitur. Post eum locum, quem antea fumosum appellauimus, via recta suas habent mansiones, qui situlas coriaceas conficiunt, quibus vtuntur aqua è puteis haurienda: huius artis quatuordecim sunt officinae. Deinde illorum locus est, qui viminea aut alia quaeuis vasa frumento ac farinę reponendae apta conficiunt, hi triginta occupant officinas. Inde sutorum locus est, qui plus quàm centum & quinquaginta officinas implent. Post illorum ordo est qui clypeos conficiunt coriaceos, quales saepenumero in Europa aduectos videmus. Deinde viginti ferè officinas lotores quidam occupant, vilioris conditionis homines, ad quos ciues qui domi ancillam non habent, subuculas, linteamina aliaque id genus sordida deferre solent, atque ab iisdem post aliquot dies adeò nitida & candida recipiunt, vt incredibile ferè narratu videatur. hi contiguas in hoc loco habent officinas: reperias tamen per totam vrbem hinc inde dispersos plus quàm ducentos eius generis homines. Deinde sequuntur qui lignea ephippia corio tegenda conficiunt, horum maximus in eo loco reperitur numerus, quà Orientem versus ad regis Abuhinan collegium itur. Hos sequuntur qui stapedes, calcaria, frena, aliaque huiusmodi adeò artificiosè ornant, vt non facilè tales in Europa reperiri posse arbitrer, horum plus minus quadraginta sunt officinae. Tandem illorum vicus est, qui rudi modò stapedes, frena, atque calcaria fabricant. hinc in plateam descenditur eorum qui ephippia de quibus iam locuti sumus triplici co rio, eoque selectissimo, vestiunt: quod optimum est, supremum locum habet, vilius infimum, quę miro artificio perficiunt, vt videre est in plerisque locis Italiae. horum centum aut eò plus refertae sunt officinae. Deinde longas admodum habent officinas, qui hastas lanceasque conficiunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
