Latin
LIBER PRIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 12
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quia Arabum tantus tamque copiosus est numerus, vt annuus totius regni non illis sufficiat prouentus, Tu neti rex quibusdam ex his optime debitum red dit, vt illi mercatoribus transitum tutum atque fecurum reddant, quod &praestant, non enim cuiquam nocent. Alij verò qui huiusmodi emolumentis priuantur, rapinae, caedibus, furtis, &hu iusmodi se nequissimis dedunt facinorib. Hi ferè semper in nemoribus latent, atque vbi mercatorem aliquem sibi aduentare sciunt, continuò erumpunt, illumque bonis omnib. exutum interficiunt: adeò vt iam mercatores illac ad Tuneti regnum transire non audeant, nisi adhibito conductitio aliquo satellitio. Sic tandem transitur, non sine maximo interim mercatorum incommodo. Coguntur enim iam dictis Arabibus, à Tuneti rege prouisis, ingentem pecuniae vim exsoluere: tum illis periculum est, ne (quod saepenumero fit) viribus superati, à praedonibus &bonis &vita spo lientur. Arabum qui Africam incolunt, quique Barbari appellantur, in plures partes diuisio. Qui B iij tiz