Latin
120.1 to 120.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 120.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quoniam frequenter in hos populus intestina mouerat bella atque direptiones, visum est vt in qualibet ciuitate locus aliquis muris vn dique muniretur, vbi vnà cum tributo merces &preciosiora ciuium bona in tuto essent: sperantes hoc modo fore, vt ciues aequè anxiè principis ac sua seruarent bona. Quod consilium si imitati fuissent Itali, non tam crebras passi fuissent direptiones. Saepenumero enim contingit vt intestino bello commoto, milites vbi hostium bona sibi non sufficere vident, mox quoque ad amicorum bona recurrant. ¶Aromatarij atque Pharmacopolae. Vic loco vicini sunt Aromatarij, idque ea parte quae Septentrionem respicit, horum centum &quinquaginta in via quadam recta sunt officinae, quae vtrinque munitis simis occluduntur portis. noctu vigiles quidam conductitij atque armati vnà cum lucernis &canibus excubias agunt. Hi nec syrupos, nec vnguenta, nec electuaria conficere norunt: nam à Medicis domi perficiuntur, à quibus &petenda sunt. Maxima officinarum pars aromatariis con tigua est, quanquam maxima populi pars neque Medicum norit, neque medicamentorum vsum. Adeò ornatae summoque artificio fabricatae sunt hic officinae, vt non crediderim posse vspiam tales reperiri. Memini me in Tauris Persiae ciuitate egregias aliquot officinas vidisse, sub quibusdam deambulacris elegantissimè exstructas, verùm obscuras, adeò vt multis partibus eas Fessae officinis postpositas existimarim. Vbi has officinas praeterieris, aliquot inuenies qui pectines ex buxo, aut alio quouis ligno parant. Orientem versus non procul à Pharmacopolis, sunt qui acus conficiunt, horum circiter quinquaginta sunt officinae. Deinde illorum locus est, qui torno ebur aliaque huiusmodi polire solent, quorum cùm inter caeteras artes misceantur, non vsque adeò magnus est numerus. Tandem aliquot reperias, qui farinam, saponem, atque scopas vendunt: qui cùm foro vbi filum vendi antea diximus, sint proximi, vix numerum vigesimum im plent: reliqui enim alibi reperiuntur, vti postea dicemus. Inter illos qui gossypium vendunt, reperias &nonnullos qui lectorum atque tentoriorum ornamenta venalia habent.