# De totius Africae descriptione 124.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 124.1 to 124.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/124.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/124.1

Nullos habet praefectus neque scribas, neque no tarios tarios, sed sententiam quam lubet ore profert, Vnus tantùm est in tota vrbe qui census ac vectigalia recipit, numeratque singulis diebus in Regis vsum triginta aureos: substituit nonnullos qui singulas vrbis portas obseruent, neque vlla res est, quamuis exigui precij, quae non aliquid census exsoluere cogatur. Solent & interdu in cam pos vsque extra vrbem mulionibus obuiam procurrere, ne qua fortasse mercatura celetur, aut tecta in vrbem deuehatur. quòd si fraudem comperiant, duplex exigunt vectigal. Is autem hac in re seruari ordo consueuit, et duos aureos in singulis centum vectigalis loco pendant: pro onychinis gemmis quorum magna huc affertur copia, quarta persoluitur: ligna, frumentum, boues, gallinae, nihil census enumerant. neque ad ingressum vrbis arietes tributum exsoluere coguntur, sed in macello duos liardos: & eius praefecto vnum pensitant. Qui autem macelli praefectus est, duodecim semper secum satellites habet, ac tota frequenter adequitat vrbem, panem vrbisque pon dera examinaturus. Quòd si panem infra iustum pondus distrahant, pistorem publicè fustigare ac eo modo per vrbem deducere iubet. Solet istud officij insignis tantum probitatis dari viris: nunc autem cuiuis, quantumuis ignaro aut scelesto con ceditur. Huius vrbis ciues ciuili vtuntur habitu, vernis temporibus vestes gerunt extero panno confectas: sagum subuculae addunt dimidiis tan aerim strictisque manicis, cui vestem quandam latam za eque ante pectus occlusam superinduunt. Pileos sa abent simplices, quales apud nostrates noctu gestari dibzy G Google stari videmus, verùm qui aures illis non contegant: pileum fascia quędam tegit, quam binis glomerationibus capiti & circum barbam obductis nodo haerere faciunt. Caligas nec foemoralia gerunt, verno tempore equitaturi ocreas sumunt, at qui tenuioris sunt fortunae, sagum tantùm ha bent & barnussum quem vocant, & vilissimum pileum. Doctores atque nobiles grandaeui veste quadam latis manicis incedunt quemadmodum nobiles Veneti. Plebei vestes ferè ex panno grossiori atque albo conficere solent.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
