# De totius Africae descriptione 124.5-6

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 124.5 to 124.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/124.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/124.5

Mulieres sic satis ornatae incedunt, aestiuo tamen tempore solam subuculam gestant. Hyeme palla vestiuntur latis manicis ante pectus occlusa, qualis ea est, quam viros gestare modò diximus. si quando in publi cum prodire volunt, foemoralia cruribus addunt, quibus totae tibiae cooperiuntur, praeterea pannus illis ex capite pendet, qui ad Syriae formam totum corpus velat. facies quoque tela quadam in eum velatur modum, vt oculis tantùm fenestellas quasdam relinquant. Aures anulis aureis gemmisque ornant preciosissimis: qui infimioris sunt conditionis, argenteos tantùm anulos auribus addunt, neque alias inaures habent. Brachiis armillas adiungunt aureas quę nobiliores sunt, reliquae argenteas, nec non & tibias circulis aureis argenteisue ornare solent, idque pro fa cultatum ratione. ¶ Cibum capiendi modus. Vnc quoque de victus ratione nonnihil dicendum est. vulgus bis qualibet septimana carnes recentes coquere solet, nobiles verò & ditiores, quotidie & quoties lubet. Ter in die sumut cibum: ientaculum ex fru ctibus quibusdam & pane, vel liquido pultis genere farina frumentove constat: hyeme far liquidum carnibus salsis conditum sorbent. In prandio car nibus, acetariis, caseo, atque oliuis vescuntur: aestate autem aliquantò lantius prandent.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
